- ARIBANNUM
- ARIBANNUMGall. Arriereban, mulcta est non prosiciscentis in militiam edictô licer publitô evocati. Rectius Heribannum: ni per contractionem forte dixeris, pro Arieribanno, i. e. Retrobannum, seu iterata evocatio. Perinde ac si Bannum eslet evocatio prima vel simplex; Aribannum subevocario, seu citatio posterior: a Gall. arriere, quod et retro sonat, ut dicatur de iis, qui retro manserint post Bannum sevevocationem. Sant autem, quibus vox haec simplex videtur esse evocatio vasallorum regiorum; composita vero, inferiorum seu plebeiorum: aliis, contra. Dicitur etiam Arriereban pro ipsa cohorte ita conscriptâ, Henr. Spelmann. Closs Archaeol.. Vide quoque infra in voce Heribannum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.